라틴어 문장 검색

atque his prorutis prius in hostium castris constiterunt quam plane ab his videri aut quid rei gereretur cognosci posset.
(카이사르, 갈리아 전기, 3권, 26장3)
lictori cedunt aquilae ridetque togatus miles et in mediis effulget curia castris.
(클라우디아누스, Panegyricus de Quarto Consulatu Honorii Augusti 1:4)
Hoc deus effulgens habitu prospexit euntes deiecta cervice Getas;
(클라우디아누스, De Sexto Consulatu Honorii Augusti 2:71)
undare videres ima viris, altas effulgere matribus aedes.
(클라우디아누스, De Sexto Consulatu Honorii Augusti 2:230)
igitur orta die proruunt fossas, iniciunt cratis, summa valli prensant, raro super milite et quasi ob metum defixo.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 68장3)
quidam turpi fuga in summa arborum nisi ramisque se occultantes admotis sagittariis per ludibrium figebantur, alios prorutae arbores adflixere.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 17장13)
sedisse inmensos montis, visa in arduo quae plana fuerint, effulsisse inter ruinam ignis memorant.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 47장3)
insessum diris avibus Capitolium, crebris terrae motibus prorutae domus, ac dum latius metuitur, trepidatione vulgi invalidus quisque obtriti;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XII, 43장2)
forte illis diebus Caesar inspecto ornatu quo principum coniuges ac parentes effulserant, deligit vestem et gemmas misitque donum matri nulla parsimonia, cum praecipua et cupita aliis prior deferret.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIII, 13장5)
Inter quae sidus cometes effulsit;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 22장1)
effigies Poppaeae proruunt, Octaviae imagines gestant umeris, spargunt floribus foroque ac templis statuunt.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 61장2)
et motu terrae celebre Campaniae oppidum Pompei magna ex parte proruit;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 22장5)
Sexto demum die apud imas Esquilias finis incendio factus, prorutis per immensum aedificiis ut continuae violentiae campus et velut vacuum caelum occurreret.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 40장1)
traduntque in vicem ac saepe in colonias ac provincias suas scribunt, sive sensus aliquis arguta et brevi sententia effulsit, sive locus exquisito et poetico cultu enituit.
(코르넬리우스 타키투스, 대화, 20장 4:2)
sed praecipuus et cum praesenti exitio etiam futuri pavor subita inundatione Tiberis, qui immenso auctu proruto ponte sublicio ac strage obstantis molis refusus, non modo iacentia et plana urbis loca, sed secura eius modi casuum implevit:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 86장3)

SEARCH

MENU NAVIGATION